Caput I – De Prophetia
Définition de la prophétie.
Caput I – De Prophetia
Prophetia sive revelatio est rei alicujus certa cognitio a Deo hominibus revelata. Propheta autem is est, qui Dei revelata iis interpretatur, qui rerum a Deo revelatarum certam cognitionem habere nequeunt, quique adeo mera fide res revelatas amplecti tantum possunt. Propheta enim apud Hebraeos vocatur נביא (1), id est orator, et interpres, at in Scriptura semper usurpatur pro Dei interprete, ut ex cap. 7 v. 1 Exodi colligitur. Ubi Deus Mosi dicit, ecce te constituo Deum Pharaonis, et Aharon tuus frater erit tuus propheta. Quasi diceret, quoniam Aharon ea, quae tu loqueris, Pharaoni interpretando, personam agit prophetae, eris tu igitur quasi Deus Pharaonis, sive qui vicem Dei agit.
De prophetis in sequente capite, hic de prophetia agemus, ex cujus jam tradita definitione sequitur cognitionem naturalem, prophetiam vocari posse. Nam ea, quae lumine naturali cognoscimus, a sola Dei cognitione, ejusque aeternis decretis dependent. Verum, quia haec cognitio naturalis omnibus hominibus communis, ideo a vulgo, ad rara semper, et a sua natura aliena anhelante, et dona naturalia spernente, non tanti aestimatur, et propterea, ubi de cognitione prophetica loquitur, hanc exclusam vult; attamen nihilominus aequali jure, ac alia, quaecunque illa sit, divina vocari potest, quandoquidem Dei natura, quatenus de ea participamus, Deique decreta eam nobis quasi dictant, nec ab illa, quam omnes divinam vocant, differt, nisi quod ea ultra limites hujus se extendit, et quod humanae naturae leges, in se consideratae, non possunt ejus esse causa; at respectu certitudinis, quam naturalis cognitio involvit, et fontis, e quo derivatur (nempe Deo) nullo modo cognitioni propheticae cedit. Nisi fortè aliquis intelligere, vel potius somniare velit, prophetas corpus quidem humanum, mentem vero non humanam habuisse, adeoque eorum sensationes, et conscientiam alterius prorsus naturae, quam nostrae sunt, fuisse.
At, quamvis scientia naturalis divina sit, ejus tamen propagatores non possunt vocari prophetae [2]. Nam quae illi docent, reliqui homines aequali certitudine, et dignitate, ac ipsi, percipere possunt, atque amplecti, idque non ex fide sola.
Cum itaque mens nostra ex hoc solo, quod Dei naturam objective in se continet, et de eadem participat, potentiam habeat ad formandas quasdam notiones rerum naturam explicantes, et vitae usum docentes, merito mentis naturam, quatenus talis concipitur, primam divinae revelationis causam statuere possumus ; ea enim omnia, quae clare, et distincte intelligimus, Dei idea (ut modo indicavimus), et natura nobis dictat, non quidem verbis, sed modo longe excellentiore, et qui cum natura mentis optime convenit, ut unusquisque, qui certitudinem intellectus gustavit, apud se, sine dubio expertus est. Verum quoniam meum institutum praecipue est, de iis tantum loqui, quae solam Scripturam spectant, sufficit de lumine naturali haec pauca dixisse. Quare ad alias causas, et media, quibus Deus ea hominibus revelat, quae limites naturalis cognitionis excedunt, et etiam quae non excedunt (nihil enim impedit, quominus Deus ea ipsa, quae nos lumine naturae cognoscimus, aliis modis hominibus communicet) pergo, ut de iis prolixius agam.
Vocabula difficiliora
nequeo, -ire — ne pas pouvoir
adeo, adv. — à ce point, tellement
merus, -a, -um — pur, simple
amplector, -i — saisir, embrasser, adopter
usurpo, -are — employer, utiliser
colligo, -ere — rassembler, conclure
interpretor, -ari — interpréter, expliquer
vicis, f. — place, rôle, charge
trado, -ere — transmettre, livrer, remettre
anhelo, -are — haleter, soupirer après
sperno, -ere — mépriser, rejeter
excludo, -ere — écarter, exclure
attamen, adv. — toutefois, cependant
quatenus, conj. — d’autant que, dans la mesure où
Notae
(1) נביא — nabi
Le mot hébreu נביא (nabi) désigne celui qui transmet la parole divine à ceux qui ne l’ont pas reçue directement.